

Liber Josue Ben Nun*
Caput 6: Versus 20
Igitur.[ID.]Omnis populus dicitur ululasse ululatu magno, etc., usque ad homines saeculi nitebantur.Et clangentibus.Unusquisque nostrum debet haec in semetipso complere. Habes in te Jesum ducem per fidem. Fac tibi tubas ductiles ex Scripturis sanctis, inde duc sensus, inde sermones; ideo enim tubae ductiles dicuntur. In ipsis cane, id est in psalmis, in hymnis, in canticis spiritualibus. Si in talibus cecineris tubis, et septies arcam testamenti circumtuleris, id est si legis mystica praecepta ab Evangelicis non separes tubis, sic etiam jubilationis consensum de temetipso exigas, id est si cogitationum et sensuum tuorum populus concordem semper et consonam proferat vocem; et si non aliquando verum dicas, aliquando adulando mentiaris, si non modo blandus remissionem, modo truculentus iracundia; et si non intra te caro concupiscat adversus spiritum et spiritus adversus carnem, vocem jubilationis emitte, quia tibi victus est mundus. Hinc Paulus dicebat:Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo[Gal. 5.].Muri illico.In adventu Jesu muri Jericho subversi sunt, in adventu Christi vincitur mundus. Unde Paulus:Quod erat contrarium nobis, tulit de medio, affigens illud cruci, et exuens principatus et potestates traduxit libere triumphans eos in ligno crucis[Col. 2]. Ex his verbis intelligo quod videntes pugnam Jesu, coelestes virtutes, principatus et potestates, alligatum fortem, et vasa ejus diripi, increpuerunt coelestibus tubis, quia, alligato principe mundi, victus est mundus, et vocem jubilationis, in triumpho Christi, coelestis exercitus dedit[Matth. 12.]. Vere ergo liberatus est populus gentium qui hanc jubilationem novit, et mysteria agnoscit et credit.